[ Pobierz całość w formacie PDF ]
.Sic igitur, cum Deus sit primum movens simpliciter, ex eius motione est quod omnia in ipsum convertantur secundum communem intentionem boni, per quam unumquodque intendit assimilari Deo secundum suum modum.Unde et Dionysius, in libro de Div.Nom., dicit quod Deus convertit omnia ad seipsum.Sed homines iustos convertit ad seipsum sicut ad specialem finem, quem intendunt, et cui cupiunt adhaerere sicut bono proprio; secundum illud Psalmi LXXII, mihi adhaerere Deo bonum est.Et ideo quod homo convertatur ad Deum, hoc non potest esse nisi Deo ipsum convertente.Hoc autem est praeparare se ad gratiam, quasi ad Deum converti, sicut ille qui habet oculum aversum a lumine solis, per hoc se praeparat ad recipiendum lumen solis, quod oculos suos convertit versus solem.Unde patet quod homo non potest se praeparare ad lumen gratiae suscipiendum, nisi per auxilium gratuitum Dei interius moventis.[38408] IŞ-IIae q.109 a.6 ad 1Ad primum ergo dicendum quod conversio hominis ad Deum fit quidem per liberum arbitrium; et secundum hoc homini praecipitur quod se ad Deum convertat.Sed liberum arbitrium ad Deum converti non potest nisi Deo ipsum ad se convertente; secundum illud Ierem.XXXI, converte me, et convertar, quia tu dominus Deus meus; et Thren.ult., converte nos, domine, ad te, et convertemur.[38409] IŞ-IIae q.109 a.6 ad 2Ad secundum dicendum quod nihil homo potest facere nisi a Deo moveatur; secundum illud Ioan.XV, sine me nihil potestis facere.Et ideo cum dicitur homo facere quod in se est, dicitur hoc esse in potestate hominis secundum quod est motus a Deo.[38410] IŞ-IIae q.109 a.6 ad 3Ad tertium dicendum quod obiectio illa procedit de gratia habituali, ad quam requiritur aliqua praeparatio, quia omnis forma requirit susceptibile dispositum.Sed hoc quod homo moveatur a Deo non praeexigit aliquam aliam motionem, cum Deus sit primum movens.Unde non oportet abire in infinitum.[38411] IŞ-IIae q.109 a.6 ad 4Ad quartum dicendum quod hominis est praeparare animum, quia hoc facit per liberum arbitrium, sed tamen hoc non facit sine auxilio Dei moventis et ad se attrahentis, ut dictum est.ARTICULUS 7[38412] IŞ-IIae q.109 a.7 arg.1Ad septimum sic proceditur.Videtur quod homo possit resurgere a peccato sine auxilio gratiae.Illud enim quod praeexigitur ad gratiam, fit sine gratia.Sed resurgere a peccato praeexigitur ad illuminationem gratiae, dicitur enim ad Ephes.V, exurge a mortuis, et illuminabit te Christus.Ergo homo potest resurgere a peccato sine gratia.[38413] IŞ-IIae q.109 a.7 arg.2Praeterea, peccatum virtuti opponitur sicut morbus sanitati, ut supra dictum est.Sed homo per virtutem naturae potest resurgere de aegritudine ad sanitatem sine auxilio exterioris medicinae, propter hoc quod intus manet principium vitae, a quo procedit operatio naturalis.Ergo videtur quod, simili ratione, homo possit reparari per seipsum, redeundo de statu peccati ad statum iustitiae, absque auxilio exterioris gratiae.[38414] IŞ-IIae q.109 a.7 arg.3Praeterea, quaelibet res naturalis potest redire ad actum convenientem suae naturae, sicut aqua calefacta per seipsam redit ad naturalem frigiditatem, et lapis sursum proiectus per seipsum redit ad suum naturalem motum.Sed peccatum est quidam actus contra naturam; ut patet per Damascenus, in II libro.Ergo videtur quod homo possit per seipsum redire de peccato ad statum iustitiae.[38415] IŞ-IIae q.109 a.7 s.c.Sed contra est quod apostolus dicit, ad Gal.II, si data est lex quae potest iustificare, ergo Christus gratis mortuus est, idest sine causa.Pari ergo ratione, si homo habet naturam per quam potest iustificari, Christus gratis, idest sine causa, mortuus est.Sed hoc est inconveniens dicere.Ergo non potest homo per seipsum iustificari, idest redire de statu culpae ad statum iustitiae.[38416] IŞ-IIae q.109 a.7 co.Respondeo dicendum quod homo nullo modo potest resurgere a peccato per seipsum sine auxilio gratiae.Cum enim peccatum transiens actu remaneat reatu, ut supra dictum est; non est idem resurgere a peccato quod cessare ab actu peccati.Sed resurgere a peccato est reparari hominem ad ea quae peccando amisit.Incurrit autem homo triplex detrimentum peccando, ut ex supradictis patet, scilicet maculam, corruptionem naturalis boni, et reatum poenae.Maculam quidem incurrit, inquantum privatur decore gratiae ex deformitate peccati.Bonum autem naturae corrumpitur, inquantum natura hominis deordinatur voluntate hominis Deo non subiecta, hoc enim ordine sublato, consequens est ut tota natura hominis peccantis inordinata remaneat.Reatus vero poenae est per quem homo peccando mortaliter meretur damnationem aeternam.Manifestum est autem de singulis horum trium, quod non possunt reparari nisi per Deum.Cum enim decor gratiae proveniat ex illustratione divini luminis, non potest talis decor in anima reparari, nisi Deo denuo illustrante, unde requiritur habituale donum, quod est gratiae lumen.Similiter ordo naturae reparari non potest, ut voluntas hominis Deo subiiciatur, nisi Deo voluntatem hominis ad se trahente, sicut dictum est.Similiter etiam reatus poenae aeternae remitti non potest nisi a Deo, in quem est offensa commissa, et qui est hominum iudex.Et ideo requiritur auxilium gratiae ad hoc quod homo a peccato resurgat, et quantum ad habituale donum, et quantum ad interiorem Dei motionem.[38417] IŞ-IIae q.109 a.7 ad 1Ad primum ergo dicendum quod illud indicitur homini quod pertinet ad actum liberi arbitrii qui requiritur in hoc quod homo a peccato resurgat.Et ideo cum dicitur, exsurge, et illuminabit te Christus, non est intelligendum quod tota exurrectio a peccato praecedat illuminationem gratiae, sed quia cum homo per liberum arbitrium a Deo motum surgere conatur a peccato, recipit lumen gratiae iustificantis.[38418] IŞ-IIae q.109 a.7 ad 2Ad secundum dicendum quod naturalis ratio non est sufficiens principium huius sanitatis quae est in homine per gratiam iustificantem; sed huius principium est gratia, quae tollitur per peccatum.Et ideo non potest homo per seipsum reparari, sed indiget ut denuo ei lumen gratiae infundatur, sicut si corpori mortuo resuscitando denuo infunderetur anima.[38419] IŞ-IIae q.109 a.7 ad 3Ad tertium dicendum quod, quando natura est integra, per seipsam potest reparari ad id quod est sibi conveniens et proportionatum, sed ad id quod superexcedit suam proportionem, reparari non potest sine exteriori auxilio.Sic igitur humana natura defluens per actum peccati, quia non manet integra sed corrumpitur, ut supra dictum est, non potest per seipsam reparari neque etiam ad bonum sibi connaturale; et multo minus ad bonum supernaturalis iustitiae.ARTICULUS 8[38420] IŞ-IIae q.109 a.8 arg.1Ad octavum sic proceditur.Videtur quod homo sine gratia possit non peccare
[ Pobierz całość w formacie PDF ]